라틴어 문장 검색

Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 3:1)
quod quoniam ut volui scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 1:5)
sed non vereor ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos rumores aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam, non malint mei quam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 12:1)
atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis summaque modestiae fama.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:2)
Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 4 4:4)
quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 1:2)
ego cum antea studiose commendabam Marcilium tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem et prope incredibilem patris Marcili fidem, abstinentiam modestiamque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 549)
id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 63 1:4)
etsi ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 3:2)
qua pietate, qua modestia, quo ingenio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:8)
quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera nobilitas, intellegere potuistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:4)
bonitas praediorum - nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:3)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:2)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION