라틴어 문장 검색

sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:3)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:1)
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:1)
quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est, respondit quae ei visum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 156:3)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 154:1)
cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:3)
melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:3)
nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:2)
alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 58:2)
ac merito laudatur brevitas integra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:1)
et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 29:1)
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 46:1)
ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 166:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION