라틴어 문장 검색

Quae omnia videor mihi non minus breviter quam diligenter persecutus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 27:1)
Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 9:1)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:4)
Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:3)
Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
"si tamen, ut referam breviter mala iuncta pudori, exigis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권223)
Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:11)
Quam ob rem, antequam agnoscamus quomodo fides novas rationes et postulata coram mundo afferat cuius nos sumus participes, constituimus breviter id considerare quod communi domui nostrae evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:2)
Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum instrumentorum effecta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:4)
Homo potest paucis indigere et impense vivere, praesertim cum valet explere alia delectamenta et satisfactionem invenit in fraternis congressibus, in famulatu, in charismatibus explicandis, in musica et arte, in necessitudine cum rerum natura, in precibus fundendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:5)
52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:1)
atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes, quis te semideam iactant auctoribus ortam, praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream, ille sacerdotem violat, contra illa marito subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권66)
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat, Repente ad studium hunc se applicasse musicum, Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 016)
Ita poetam restitui in locum Prope iam remotum iniuria adversarium Ab studio atque ab labore atque arte musica.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION