라틴어 문장 검색

id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장17)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
tradunt temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta compressam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장4)
Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장2)
se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장5)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
iret interim virgo et sacra capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장10)
Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장1)
defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장6)
melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 3:2)
nec virgines festinantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 3:2)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
ubi adulta virgo aut quis forma conspicuus incidisset, vi manibusque rapientium divulsus ipsos postremo direptores in mutuam perniciem agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장4)
obviae fuere et virgines Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장5)
virgines cum honore dimissae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION