라틴어 문장 검색

ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
Caeruli temperationes Alexandriae primum sunt inventae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장1)
ita aes et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis caeruleo rediguntur colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장7)
item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장4)
pilam esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere caeruleo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장2)
caerula 'caerula freta', non 'caerula concha', nam versus non stat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2093)
caeruleae cui terga notae caeruleae notae et fulgor auro variatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 871)
aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitum - nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventum - dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 15)
an si caeruleo quaedam sua tempora fuco tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c7)
caeruleis vittis Cato ait, deposita veste purpurea feminas usas caerulea cum lugerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 641)

SEARCH

MENU NAVIGATION