라틴어 문장 검색

Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장81)
Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus aut cum mulso nitri paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장94)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장95)
tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장101)
8 Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장1)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장2)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장6)
Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장9)
tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exve irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장3)
Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
extrinsecus is locus vapore calido fovendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장2)
Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장17)
intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurunt et per se aperiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장21)
deinde ex mulso calido gargarizandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장23)
mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION