라틴어 문장 검색

Descenderunt itaque in campos et regionem Armeniae ad civitatem Rohas diebus mensis unius in itinere peractis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:4)
Et ecce Ascalonitae adsunt in equitatu magno et apparatu, obviam facti Christianis in campo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:5)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:1)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Tertius dehinc exercitus hac catholicorum victoria stupefactus, dum viarum errore diffugium faceret, forte applicaverunt in regione Camollae, in valle quadam juxta castrum Malbech.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:9)
Nunc vero suorum consiliis acquiescens et a terra egrediens in cautela qua noverat, per vallem Hebron et praesidium S. Abrahae redire disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:5)
Hac arte ubi corpus exanime compositum, hocque [0712B] vehiculo caute per terram peregrinam, per loca deserta et invia deductum, per regionem vallis Hebron, ubi castellum et sepultura sanctorum patriarcharum, Abraham, Isaac et Jacob usque in hodiernum diem a fidelibus honoratur, reditum fecerunt, per dies continuos a dextris et a sinistris semper custodiam armatorum equitum et peditum habentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:10)
Divitias ergo sub pedibus debes habere et non super capud, ut prophetadixit, "Omnia subiectisti sub pedibus eius, oves et boves universa, insuperet pecora campi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:4)
Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides agresti turbida vultu:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 283:1)
Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:3)
Eamus in campum (Ibid., 8);
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:3)
Eamus in campum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:9)
Omnia subjecisti sub pedibus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris (Ps. VIII, 8);
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:4)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION