라틴어 문장 검색

Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:4)
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:7)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
Variae circumque supraque adsuetae ripis volucres et fluminis alveo aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:6)
Ea vox audita laborum prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:5)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:1)
Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:2)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:1)
tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:3)
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini volucrum sub culmine cantus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:1)
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:12)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 7:1)
Pastorem Musam Damonis et Alphesiboei - immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus - Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS1)
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION