라틴어 문장 검색

Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
Quae aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum et inmensum paene tempus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:1)
si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:2)
quod si ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:5)
nullum igitur animal est sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 34:8)
non esse igitur natura ignem sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:7)
At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:6)
"si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:2)
Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:4)
quae ne reficienda quidem Graii putaverunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris sempiternum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:2)
6.8.6 Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:4)
Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:6)
omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 2:2)
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:5)
in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION