라틴어 문장 검색

Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장3)
Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장4)
Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장1)
Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장4)
Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장2)
Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장3)
Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장6)
Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장2)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
excitet incestos turmalis bucina somnos, imploret citharas cantatricesque choreas offensus stridore tubae discatque coactus, quas vigilat Veneri, castris impendere noctes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:300)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
"Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura respicitis Latioque libet post terga relicto longinquum profugis Ararim praecingere castris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:104)
an tibi continuis crevit fiducia castris totaque iam vatis pectora miles habet?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:3)
denique si princeps castris haerere nequibo, vel miles veniam."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:219)
at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti et iuga diffusis nudari coepta pruinis, partibus Italiae tuta sub pace relictis utraque castra movens Phoebi properabat ad ortus, Gallica discretis Eoaque robora turmis amplexus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION