라틴어 문장 검색

Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:19)
Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:10)
Homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:11)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:48)
Caveant autem homines, ne obdormiscant circa turbarum materias primas et inchoamenta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:4)
Verum caveant principes ne propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:4)
Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius quam par est declaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:19)
Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:19)
Verum amicus, cui status amici sui perfecte cognitus est, cavebit ne in praesens iuvando in malum futurum impingat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:25)
Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:24)
Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:2)
Reprimendae certe sunt, aut saltem caute custodiendae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:4)
Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:25)
Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION