라틴어 문장 검색

res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 1:5)
utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:3)
etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 1:1)
possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:2)
- sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 111:10)
quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:7)
nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:2)
quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:3)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:4)
flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:1)
Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:4)
Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 3:4)
Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:4)
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram inligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION