라틴어 문장 검색

' 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.8)
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:12)
tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:5)
" Non celabo te;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:3)
Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:4)
Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 5:8)
si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 18:10)
fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 21:3)
" Carissima," inquit, " filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:8)
celanda vis est dira, ne pateant doli.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:13)
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor Horrorque et una quicquid aeternae creant celantque tenebrae:
(세네카, 오이디푸스 7:36)
sequitur et Bacchas lacer Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas, tandem, vocatus saepe pudibundum extulit caput atque ab omni dissidet turba procul celatque semet (instat et Stygias preces geminat sacerdos, donec in apertum efferat vultus opertos) Laius - fari horreo:
(세네카, 오이디푸스 7:44)
quicquid solis pascitur arvis, sive illud Arabs divite silva sive illud inops novit Garamans sive ferocis iuga Pyrenes sive Hyrcani celant saltus, vacuisque vagus Sarmata campis, arcus metuit, Diana, tuos.
(세네카, 파이드라 1:23)
pudor impudentem celat, audacem quies, pietas nefandum;
(세네카, 파이드라 13:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION