라틴어 문장 검색

Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 5:3)
Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:5)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 2:1)
Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:5)
Post cenam utilis uomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:7)
Cum uero dolor urget, mane gestari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:1)
castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 11:3)
potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 13:4)
His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis [mane] eluendum est oleoque leuiter unguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:5)
Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id uespere mane eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:4)
Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:7)
qui parum, quiescere debet, et, si mane surgendi necessitas fuerit, redormire:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 2:2)
lenta quoque in balneo mora, dein coena exigua prodesse consueverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 12:2)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum, vel hyssopum, aut esse radiculam debet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 22:2)
Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, deinde coenare:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION