라틴어 문장 검색

quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis credebat dominae pone venire pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1519)
ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus, Eurus et adversus desinit ire Noto, litore sollicito sonitus rarescit harenae, sic cadit inflexo lapsa puella genu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1521)
dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis suppositis multum sedaret barba fragorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 148)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
illae ignem sonitumque pavent diffusaque linquunt avia miranturque suum decrescere montem, donec in angustam ceciderunt undique vallem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권187)
Ipse loci custos, cuius sacrata vorago famosique lacus nomen memorabile servant, innumeros aeris sonitus et verbere crudo ut sensit mugire forum, movet horrida sancto ora situ meritaque caput venerabile quercu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.30)
fervent litora mobilesque silvae, it longus medias fragor per urbes, atque echon simul hine et inde fractam Gauro Massicus uvifer remittit, miratur sonitum quieta Cyme et Literna palus pigerque Savo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana16)
illic Oebalio non finderet aera disco Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum20)
tunc plurima buxus aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권27)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
sic ubi se magnis refluus suppressit in antris Nilus et Eoae liquentia pabula brumae ore premit, fumant desertae gurgite valles et patris undosi sonitus exspectat hiulca Aegyptus, donec Phariis alimenta rogatus donet agris magnumque inducat messibus annum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권323)

SEARCH

MENU NAVIGATION