라틴어 문장 검색

non solet ingeniis summa nocere dies, famaque post cineres maior venit, et mihi nomen tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 162)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)
"nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권116)
"num minus hic toto est altior orbe cinis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권301)
ara deae certe tremuit pariente ministra, et subiit cineres territa flamma suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권29)
"in stipula placidi capiebat munera somni, et tamen ex illo venit in astra toro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권93)
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권355)
dixit, cineres ter ad ora relatos pressit, et est illis visa subesse soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권369)
ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri sectaque fumosis exta dedere focis, igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est, luce Palis populos purget ut ille cinis, rege Numa, fructu non respondente labori, inrita decepti vota colentis erant, nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus, nunc ager assidua luxuriabat aqua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권446)
"captivam stipula faenoque involvit et ignes admovet:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권477)
moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos traicias celeri strenua membra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권523)
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권534)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
suppositum cineri panem focus ipse parabat, strataque erat tepido tegula quassa solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권195)

SEARCH

MENU NAVIGATION