라틴어 문장 검색

nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권152)
verba movent iram non circumspecta deorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권334)
atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae deprensi totiens iam nosset furta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:2)
Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus, eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:32)
Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 10:3)
Circumspice utrumque, fumat uterque polus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:10)
Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus, et finxit vultum et meruit formosa videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:17)
vimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:3)
sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat, an illum, cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:2)
at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:5)
neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:4)
Circumspicit ille atque ubi sit quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:5)
et ut iussos cunctari vidit, ab uno edidit haec rapta sceleratus verba securi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 77:2)
Cunctantem longaeva manu deducit et alto admotam lecto cum traderet accipe, dixit ista tua est, Cinyra devotaque corpora iunxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION