라틴어 문장 검색

Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:2)
Vix tertia die obsidionis expleta, cives Assur pacem cum rege quaerebant componere, quatenus salva vita sanisque membris, cum rebus suis ab urbe eis liceret exire;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:6)
His exstirpatis, in circuitu murorum firmavit obsidionem per dies quindecim, machinam componens qua urbem expugnare et cives absterrere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:7)
Qui duro et gravi assultu cives disturbatos a moenibus repulerunt, ac sic subito scalis muro applicitis, urbi mediae vi intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:2)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
In his diebus sacerdotem praedictum a civibus urbis Ptolemaidis, quae est Acra, mille byzantiis redemptum, sine laesione membrorum dimisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:11)
Cives vero exsurgentes, et in campis Ascalonis festinantes, tentoria, aurum et argentum et multa pretiosa spolia occisorum gentilium, quae rex suique paucissimi deferre nequiverant, asinorum et camelorum vehiculo in civitatem Joppen attulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:7)
- Ubi Constantinopolitanus imperator eosdem Longobardos vendere et emere per castella Bulgarorum permittit, et eis rapinam interdixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 3:2)
Ingressi autem, direxerunt nuntia imperatori Constantinopolitano, quatenus ejus gratia et dono in terra Bulgarorum, quae de ejus regno erat et potestate, necessaria vitae pretio mutuarent, sicque pacifice terram ejus pertransirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:1)
sed mox ab imperatore convocati, Constantinopolim tendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 5:3)
Fregerunt etiam in praedictis locis et civitatibus ipsius pii imperatoris oratoria, propter ambitionem rerum, quae in eis erant recondita a facie tantae multitudinis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:3)
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
ubi etiam plurimis injuriis, sicuti erant soliti, ipsum imperatorem ad iram et odium commoverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:9)
- Imperator a Longobardis injuriatus, vendere eos et emere inibi prohibet:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 7:2)
Imperator vero plurimis injuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis vis diversarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut [0607B] avaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in civitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Civitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION