라틴어 문장 검색

statuentes dies Phurim pro temporibus suis, sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et sicut illi statuerant pro seipsis et pro semine suo, praecepta ieiuniorum et clamorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장31)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
(불가타 성경, 아모스서, 2장2)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장10)
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장7)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장37)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:8)
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:25)
An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:23)
Stupetque subitis mobile uulgus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 20:1)
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:2)
Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:4)
Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION