라틴어 문장 검색

Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:2)
Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et - quis credat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:2)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 58:1)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 93:2)
" Non est illud liberalitas, censura est.
(세네카, 행복론, Liber II 30:4)
in multos dividenda liberalitas erat ;
(세네카, 행복론, Liber II 123:2)
" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit.
(세네카, 행복론, Liber III 116:1)
Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est.
(세네카, 행복론, Liber V 50:2)
Non ideo de te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas, pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 112:6)
illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.
(세네카, 행복론, Liber VII 25:3)
haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:2)
tu liberalitati nostrae semper imposuisti modum, cum tuae non imponeres ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION