라틴어 문장 검색

impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.6)
Aliquid tamen epistolis consecutus est:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.31)
Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem missa positum:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:12)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum Alciden dictumque lyra maiore Catillum, seu tibi Pindaricis animus contendere plectris sive chelyn tollas heroa ad robora sive liventem satiram nigra rubigine turbes seu tua non alia splendescat epistola cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci40)
Melior, vir optime nee minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr2)
Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr8)
Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr13)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)
quorum temporibus cum Eleuther uir sanctus pontificatui Romanae ecclesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum rex epistolam, obsecrans, ut per eius mandatum Christianus efficeretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.3)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
nam Cicero per epistolam culpat filium, dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quotiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1683)

SEARCH

MENU NAVIGATION