라틴어 문장 검색

Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장9)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
Nouos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장12)
an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 14:6)
adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 20:16)
at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 4:3)
pollues illa, si materiam litium feceris.
(세네카, 행복론, Liber III 60:5)
non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:6)
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Non putaui adulterium uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.45)
et tu, secundo maria qui sceptro regis, imas pete undas, quisquis ex alto aspicit terrena, facie pollui metuens nova, aciem reflectat oraque in caelum erigat portenta fugiens:
(세네카, Hercules Furens 9:3)
cuncta iam amisi bona, mentem arma famam coniugem gnatos manus, etiam furorem, nemo polluto queat animo mederi:
(세네카, Hercules Furens 18:34)
tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus vacuamque Erinys saeva funesto pede intravit aulam, polluit Stygia face sacros penates, iura naturae furens fasque omne rupit:
(세네카, 옥타비아 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION