라틴어 문장 검색

ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 153:1)
deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 556:2)
ubi collaudata gente quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 55:1)
haec ubi dixit, collaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 367:1)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
L. Atilius, illustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 45:1)
quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus custodia processisset - id diei iter est - , ipsum quidem benigne adlocutus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:1)
num numero mi in mentem fuit, dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 120)
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1328)
nunc hanc adloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 19)
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 212)
adibo atque adloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 946)
quantis laudibus suom erum servos collaudavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 361)
adi, atque adloquere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION