라틴어 문장 검색

ipsarum columnarum altitudo modulorum VIIII et dimidiae moduli partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장24)
ita ex ea divisione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt iustam rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장25)
ex dipteri enim aedis symmetria distulit interiores ordines columnarum XXXIV eaque ratione sumptus operasque compendii fecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장28)
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장30)
Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장33)
in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장35)
item in pycnostylo dividenda est altitudo in decem, et eius una pars facienda est columnae crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장36)
eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장37)
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장39)
etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장43)
item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장46)
de adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασισ appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장54)
Supra stylobatas columnae disponendae, quemadmodum supra scriptum est, sive in pycnostylo, quemadmodum pycnostyla, sive systylo aut diastylo aut eustylo, quemadmodum supra scripta sunt et constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장9)
sed ita columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장11)
namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION