라틴어 문장 검색

ad pactionem uocaris, qua melior in te pars tui petitur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 2:4)
Si hanc tibi pactionem ferret:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:9)
quid autem tibi sub ista pactione promittitur?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 4:3)
nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 6:4)
qualis est pactio ?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:3)
"ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 14:11)
cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
quae quidam triumviratus accenderat conpetitorum, quorum hic antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat, hic per fragores parasiticos culinarum suffragio comparatos Apicianis plausibus ingere-batur, hic, apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plosoribus suis praedae praedia fore.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 2:1)
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:2)
Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:1)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 334:2)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION