라틴어 문장 검색

Non sat commode Divisa sunt temporibus tibi, Dave, haec.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 157)
Sed hic actor tantum poterit a facundia, Quantum ille potuit cogitare commode Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 011)
Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1128)
Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, Nec quum male facerem crederem mihi impunius Licere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 2110)
Haud opinor commode Finem statuisse orationi militem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 229)
Nunquam dices tam commode ut tergum meum Tuam in fidem committam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 251)
hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis vivo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:15)
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:1)
quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 327:1)
verum id quoque tum fieri oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 127:2)
quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 85:1)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:6)
commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 80:1)
cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION