라틴어 문장 검색

haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare volet, varicosus fiet haruspex.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI212)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
voluptates commendat rarior usus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI64)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)
tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes finitimi inter se nec laedere nec violari, et pueros commendarunt muliebreque saeclum, vocibus et gestu cum balbe significarent imbecillorum esse aequum misererier omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:3)
Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:3)
Ille advocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:2)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)
Sacra suosque tibi commendat Troia Penates mox adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 12:2)
Haec res ita religionem fratrum commendabat, ut crateres quidem inplacabiles, Palici autem placabiles vocarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:4)
Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 19:1)
quod non ex aequo cibis evenit quos nulla sui dulcedo commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:3)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION