라틴어 문장 검색

Quin etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:1)
Itaque eam commodius est ex toto ab osse diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:4)
si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 9:2)
quos linteos esse, commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:4)
si in priore, ut tamen commodius deligetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:4)
Vinctus, hac ratione humerus commodius continetur, si adductus ad latus, ad id quoque fascia deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:6)
At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto humero supra posita est, et tum ossa reponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 4:1)
perque suam tremula testatur voce sororem, defecisse vagas ad publica commoda vires;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:156)
non commoda castris eligitur regio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:241)
nam quae mihi cura tot annis altera quam duras sulcis mollire novales, nosse soli vires, nemori quae commoda rupes, quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret frugibus et quales tegeret vindemia colles?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:91)
quae montibus aptae, quae campis acies, quae fraudi commoda vallis, quae via difficilis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:183)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
nec umquam publica privatae cesserunt commoda causae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:156)
nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 11:2)
Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION