라틴어 문장 검색

eo magis, quod requiratur medium qualificatum ad deferendam operationem talem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:12)
Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:21)
Requiritur autem ad vivificationem et lenitas caloris et lentor corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:5)
Onerosa autem fit praxis, vel propter misturam rerum inutilium, vel propter multiplicationem instrumentorum, vel propter molem materiae et corporum quae ad aliquod opus requiri contigerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:1)
At in visu (cujus actio est pernicissima) liquet etiam requiri ad eum actuandum momenta certa temporis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:10)
Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 439:1)
At multo fortasse justior movetur controversia (si modo res non sit omnino extra controversiam), an motus videlicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:23)
Aliquando autem sinuatio requiritur, et angustiatio, et dilatatio per vices, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:6)
quorum priores duo modi indagationem consensuum requirunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:13)
Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando verum proferendum sit atque id facere audeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 1:3)
Communia quidem beneficia cuivis sunt communicanda, peculiaria vero paucis et cum delectu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:26)
Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:2)
Verum est intervenire negotia quaedam eius generis quae occultationem summam requirunt, qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum praeter ipsum regem excedet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:7)
eum secreta sua cum nemine communicare voluisse, minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:3)
Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION