라틴어 문장 검색

ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장3)
congressus, conloquia, notae ignotaeque aures vitari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장9)
inde cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장11)
Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장1)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum tempus locumque destinari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장1)
Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장1)
missi posthac Paeto nuntii et regis conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장4)
mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus prove consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장3)
Tiridates locum diemque conloquio poscit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장3)
et conloquium osculo finitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장5)
et respondisse Senecam sermones mutuos et crebra conloquia neutri conducere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장6)
scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:4)
Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:1)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION