라틴어 문장 검색

Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Haec cum condita sunt madente mappa, Traduntur puero domum ferenda:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII2)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
Condita sic puro numerantur lilia vitro, Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII4)
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta, Ut videatur apis nectare clusa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXII1)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Illic Taygeti virent metalla Et certant vario decore saxa, Quae Phryx et Libys altius cecidit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII5)
Virus ut hoc alio fallax permutet odore, Deposita quotiens balnea veste petit, Psilothro viret aut acida latet oblita creta Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII2)
Publica victrices testantur gaudia chartae, Martia laurigera cuspide pila virent.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI4)
Cyllenes caelique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV1)
Prisco consule conditum:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIX3)
Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans, Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI1)
Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris Inferiore tonet nube serenus apex Et prius arcano satietur numine Phoebi, Nascentis Circe quam videt ora patris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION