라틴어 문장 검색

nam, ut videmus, si in agris, qui incendendi sunt, desint stipulae, aliunde illuc nutrimenta portantur incendii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 842)
neve oleae siluestres i. t. non quo non prosit, sed, ut etiam ipse dicit, propter casum incendii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3021)
"in incendiis interitum convenire insontium nocentumque?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:17)
"Quid quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut, rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage divisa, moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:1)
"Haec omnia sciunt pleraque pars vestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis verborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:7)
"Ceterum de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere aut deficere umorem non credere, vulgaris erroris est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:1)
"ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:7)
Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 3:2)
Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:4)
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 9:7)
Video, cui sit Apulia adtributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:1)
nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:3)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:1)
Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede cives, Italiam bello liberassem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION