라틴어 문장 검색

Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:3)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 6:3)
"ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem:"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 8:10)
In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ;
(세네카, 행복론, Liber III 103:1)
Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 121:1)
Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:5)
subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia ;
(세네카, 행복론, Liber VI 103:4)
alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.
(세네카, 행복론, Liber VII 149:3)
non est pro- futura talis scientia, est tamen quae nos speciosa rerum vanitate detineat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:5)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:1)
Mundo quidam minantur interitum et hoc uni- versum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:1)
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:5)
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION