라틴어 문장 검색

Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:6)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)
illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:4)
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:10)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:5)
in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 107:3)
Ille superbos aditus regum duraeque fores expers somni colit, hic nullo fine beatas componit opes gazis inhians et congesto pauper in auro.
(세네카, Hercules Furens 2:15)
congerite silvas:
(세네카, Hercules Furens 7:28)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
nunc congeratur virus et vestis bibat Herculea pestem;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:10)
' Postquam evocavit omne serpentum genus, congerit in unum frugis infaustae mala:
(세네카, 메데아 11:15)
Congere extremum tuis ' natis, Iason, funus, ac tumulum strue:
(세네카, 메데아 15:15)
congerite, cives, saxa in infandum caput, mactate telis:
(세네카, 오이디푸스 11:39)
Huc, huc reliquias vehite cari corporis pondusque et artus temere congestos date.
(세네카, 파이드라 17:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION