라틴어 문장 검색

25. Fidei coniunctionem cum veritate revocare hodie magis quam umquam est necessarium, utique propter veritatis discrimen in quo versamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:1)
Amor cum persona amata coniunctioni consulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:4)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμωͺ magis propria translatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 136:3)
nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:1)
quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 85:1)
adversus consulta autem senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 15:1)
iustum omne continetur natura vel constitutione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 169:1)
constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:8)
ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:4)
aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 109:1)
quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 7:1)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 27:2)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION