라틴어 문장 검색

deinde ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero praetorum qui praeessent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장3)
Paulinus Pompeius et L. Vetus ea tempestate exercitui praeerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장2)
quis enim nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum optimum virum tum absolutissimum poetam?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 2:1)
sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:2)
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:4)
nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 1:2)
Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam feroci provincia dignum est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:1)
Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, seditio sine sanguine stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 5:1)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)
e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장2)
Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장1)
Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes Vitellianos mora quin totis viribus certarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장4)
dein Flavium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis misit, quibus Macer praefuerat, laeto milite ad mutationem ducum et ducibus ob crebras seditiones tam infestam militiam aspernantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장4)
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
cuncta impetu militum acta non parata contione, non coniunctis legionibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION