라틴어 문장 검색

Facit etiam sulfuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:1)
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:1)
erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장4)
Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장12)
quod nomen huic coetui dabo?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장4)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)
Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장8)
alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augustus comiter interfuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장10)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
respondit Blaesus specie recusantis sed neque eadem adseveratione et consensu adulantium adiutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 35장3)
ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris mitigari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장3)
igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장4)
auctor tumultus T. Curtisius, quondam praetoriae cohortis miles, primo coetibus clandestinis apud Brundisium et circumiecta oppida, mox positis propalam libellis ad libertatem vocabat agrestia per longinquos saltus et ferocia servitia, cum velut munere deum tres biremes adpulere ad usus commeantium illo mari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장2)
ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
Ac forte habita per illos dies de Votieno Montano, celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium perpulit ut vitandos crederet patrum coetus vocesque quae plerumque verae et graves coram ingerebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION