라틴어 문장 검색

clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:1)
conturbatus sane discedit Quinctius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 1:1)
iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:1)
negamus te bona P. Quincti, sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:1)
ostendam primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:4)
Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:4)
moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:1)
Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed ratio quoque omnis et omnes litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:2)
debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:1)
pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:5)
at sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:1)
iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:13)
qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naevium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장2)
de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION