라틴어 문장 검색

Etenim nomen Warbecki ei ex coniectura tantum impositum erat antequam examinationes de eo negotio habitae fuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:6)
Postquam illuc venisset (si quis propiae relationi et confessioni quam postea exhibuit credere velit,) Hiberni eum satis splendide vestitum reperientes, ad eum undique frequentes convolarant, ei imponentes quod dux Clarentiae esset, idem qui antea apud illos manserat, et postea mutata opinione quod filius esset nothus Richardi Tertii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:37)
Ad imposituram convincendam, duae tantummodo patebant viae:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:6)
Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:2)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
Hos in naves imposuit, iisque comitatus Sandwicum et Dealam oppida provinciae Cantii circa mensem Iulii appulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 3:2)
Nam capitalis ille hostis meus non solum me falso et impudenter criminatus est, quod persona ficta et supposititia essem, mihi nomina imponens contumeliosa ut mundo illuderet, verumetiam ut reditus meus in Angliam prohiberetur, amplas obtulit pecuniarum summas quibus principes apud quos receptus fueram, aut saltem eorum ministros, corrumperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:21)
His comitiis (quia anno superiore tantum temporis in ferendis legibus impensum fuit, atque etiam quia haec comitia ob Scotiae bellum solummodo convocata erant) nulla leges memoria dia\gnae sancitae sunt praeter unam, quae perlata est ad instantatiam mercatorum adventurariorum per Angliam sparsorum contra mercatores adventurarios Londinenses propter monopolium quoddam et exactiones novas mercibus impositas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:8)
Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:11)
Itaque, quo omnium animos et studia accenderet, cunctis quibus poterat modis palam fecit eos qui nunc alacriter ei adessent, ut finem his perturbationibus imponerent, non minus ei gratos et acceptos futuros quam ii qui hora diei undecima accesserant, qui tamen integrae diei mercedem acceperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:3)
Haec res postquam inter custodes limitaneos ex utraque parte tractata est, nec finis controversiae impositus, rex Scotiae in suam contumeliam factam esse interpretatus est, et fecialem ad regem Henricum misit qui huius iniuriae reparationem postularet cum protestatione eum alias bellum denunciaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:8)
Creditum enim est ubique Perkinum proditum fuisse, eumque non sine regis notitia tenuisset, regemque hoc fecisse ut caussam haberet eum morte mulctandi et finem illis rebus imponendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:14)
13. Eodem anno celebratae sunt nuptiae Iacobi regis Scotiae cum Margareta filia Henrici primogenita, quae per procuratorem contractae sunt et apud crucem Divi Pauli publicatae, vicesimo quinto Ianuarii, et hymnus Te Deum solenniter ibi cantatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:1)
Rex Castiliae, qui regem plurimi faciebat, non immemor etiam in quo loco esset, neque sciebat quanto usui amicitia regis ei esse posset quandoquidem ipse in regno Hispaniae novus esset, atque nec socero suo nec populo ipsi adhuc gratus, vultu sedatu dixit, "Legem tu quidem mihi imponis, ego itidem vicissim tibi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:25)
Nec deerant rursus quae natura sua fortunae suae imposuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION