라틴어 문장 검색

Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:2)
Hic quoque fons nascitur simulque subducitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:1)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
Quodcumque nomen ex quacumque causa dederimus iis, qui in idem contracti fuerint, hetaeriae eaeque brevi fient.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 1:2)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)
Pecunia curantibus nobis contracta non deerit, si tu, domine, hoc genus operis et salubritati et amoenitati valde sitientis coloniae indulseris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 90 2:1)
Longus amor tales corpus tenuavit in usus Aptaque subducto pondere membra dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 64)
Longaque subductam celant navalia pinum, Tutaque deposito poscitur ense rudis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a17)
At si venturo se subduxisset amanti, Non pater in Baccho matris haberet opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 326)
non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, lectaque diverso litore concha venit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 25:5)
subducunt oneri colla perusta boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 514)
interea tunicas ora subducit ab ima:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권220)
dumque parant torto subducere carbasa lino, percutitur rapido puppis adunca noto inque patens aequor frustra pugnante magistro fertur, et ex oculis visa refugit humus, adsiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus vertitur, et canas alveus haurit aquas, vincitur ars vento, nec iam moderator habenis utitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권391)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
est spatio contracta brevi, freta bina repellit unaque pulsatur terra duabus aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권319)

SEARCH

MENU NAVIGATION