라틴어 문장 검색

Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장6)
si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint:
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 7장4)
ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장4)
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante direptas possedit opes nullumque priorem perculit exilio solumque hoc rite peregit, auctorem damnare suum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:96)
auroram sane, quae talia ferre gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes possideant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:261)
Romuleas vendit segetes et possidet arva vulneribus quaesita meis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:46)
unum animal cunctas bellorum possidet artes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice28)
haec fortunatus nimium Titanius ales regna colit solusque plaga defensus iniqua possidet intactas aegris animalibus oras saeva nec humani patitur contagia mundi, par volucer superis, stellas qui vividus aequat durando membrisque terit redeuntibus aevum, non epulis saturare famem, non fontibus ullis adsuetus prohibere sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix2)
Possedit glacies naturae signa prioris et fit parte lapis, frigora parte negat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIII)1)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
barbarus Hesperias exul possederat urbes sceptraque deiecto dederat Romana clienti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:21)
quo ducta ferox Proserpina raptu possedit dotale Chaos quantasque per oras sollicito genetrix erraverit anxia cursu;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:11)
ille velut stabuli decus armentique iuvencam cum leo possedit nudataque viscera fodit unguibus et rabiem totos exegit in armos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:110)
solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:51)
iacet en, qui possidet orbem, exiguae telluris inops et pulvere raro per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:268)

SEARCH

MENU NAVIGATION