라틴어 문장 검색

5. Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione non oportuit provideri:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:1)
secundum quod animale, delectabile, in quo cum brutis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:4)
Quid nos, ventris animalia, tale umquam fecimus?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:1)
"Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:19)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
animalia muta quis generosa putet nisi fortia?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII29)
natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,, qua festus promissa deis animalia caespes expectat, niveam reginae ducimus agnam, par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII1)
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV27)
lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV5)
quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV61)
sed ut quaedam animalia, quibus aquam terramque incolendi gemina natura est, sub ipso hostis recessu inpatientes soli in aquas suas resiluerunt, et aliquanto latius quam prius Siciliae quoque litora et Campaniam nostram subito adventu terrere voluerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 6:2)
Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas, si penitus peremit consumens materiem omnem, unde animale genus generatim in lumina vitae redducit Venus, aut redductum daedala tellus unde alit atque auget generatim pabula praebens?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:8)
Primum quod motus exempto rebus inani constituunt et res mollis rarasque relinquunt aera solem ignem terras animalia frugis nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:8)
sed ne forte putes animalia sola teneri legibus his, quaedam ratio res terminat omnis nam vel uti tota natura dissimiles sunt inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest dissimili constare figura principiorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:22)
quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION