라틴어 문장 검색

Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:6)
at si uel copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:2)
Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamuis iam eis spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 4:2)
si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 5:4)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:6)
aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:8)
Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 1:1)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 4:2)
Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:2)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:2)
Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:2)
ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:7)
Altera species est quam Graeci *κ*α*κ*ε*ξ*ι*α*ν appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:1)
Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam [si] minus facile corrumpantur, uino austero.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:3)
sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION