라틴어 문장 검색

Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 10:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:4)
— Gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:2)
— Virgineumque alte bibit acta cruorem, ut apud Homerum de hasta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 17:5)
Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:4)
Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri, Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:1)
Bellorum o socii, qui, mille pericula Martis Mecum, ait, experti, decimo iam vincitis anno, Hoc cruor Aretois meruit diffusus in arvis, Vulneraque et mortes, hiemesque sub Alpibus actae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:3)
Utque ferae tigres numquam posuere furorem, Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur, Altus caesorum pavit cruor armentorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:19)
Nec cruor emicuit solitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:49)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
Stat cruor in templis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:26)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
Mysiaque, et gelido tellus perfusa Cayco Idalis, et nimium glebis exilis Arisbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION