라틴어 문장 검색

cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
an potius meminisse iuvat semperque vicissim gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:68)
ingentes generant discrimina magna triumphos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:103)
scis ipse, per oras Arcadiae quam densa rogis cumulaverit ossa, sanguine quam largo Graios calefecerit amnes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:192)
ibat patiens dicionis Alanus, qua nostrae iussere tubae, mortemque petendam pro Latio docuit gentes praefectus Alanae, cui natura breves animis ingentibus artus finxerat inmanique oculos infecerat ira;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:230)
Est procul ingenti regio summota recessu, insula qua resides fluctus mitescere cogit in longum producta latus, fractasque per undas ardua tranquillo curvantur brachia portu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Est in conspectu longe locus1)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
idem condit ager soles idemque reducit, metiturque suo rusticus orbe diem, ingentem meminit parvo qui gemine quercum aequaevumque videt consenuisse nemus, proxima cui nigris Verona remotior Indis Benacumque putat litora Rubra lacum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est8)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)
ingentes quercus, annosas fulminat ornos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum37)
Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae10)
in medio pelagi late flagrantis imago caerulus inmenso panditur ore lacus ingenti fusus spatio;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus14)
exercitus ingens obnubit vario late convexa meatu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix33)
Sic fatus tradente dea suscepit habenas quattuor ingenti iuris temone refusas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:102)
mucrone cruento se iactent alii, studeant feritate timeri addictoque hominum cumulent aeraria censu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION