라틴어 문장 검색

Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui, Olim redisses ad splendorem pristinum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.3)
Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe versus legerat Eratque absentis admirator maximus, Sermone ab ipso cognitum cupidissime Ad se recepit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.13)
quo ego, cum dico vel recito, non minus quam clamore delector, sit modo silentium acre et intentum, et cupidum ulteriora audiendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:2)
laudare vero optimum principem ac per hoc posteris velut e specula lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet arrogantiae nihil.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:2)
quae immo pigritia arrogantia sinisteritas ac potius amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum veneris?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 3:3)
risisse Cupido Dicitur atque unum surripuisse pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 13)
Nullus amor tanti est - abeas, pharetrate Cupido!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 51)
Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, Oscula dat cupido blanda columba mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 633)
Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b17)
Illa quidem nostro subiecit eburnea collo Bracchia Sithonia candidiora nive, Osculaque inseruit cupida luctantia lingua Lascivum femori supposuitque femur, Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, Et quae praeterea publica verba iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 74)
protinus exiliunt, animum clamore fatentes, virginibus cupidas iniciuntque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:71)
invenit artem femina, qua cupidi carpat amantis opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:280)
sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, et revocat cupidas alea saepe manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:307)

SEARCH

MENU NAVIGATION