라틴어 문장 검색

Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius verrinum" et illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia positum "esse videatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 1:1)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
quaedam nationes et curru proeliantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 1:2)
ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:4)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:1)
Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 4:1)
atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:1)
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:3)
dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:2)
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:2)
currum eius Messalina uxor carpento secuta est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:3)
sed excussus curru ac rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION