라틴어 문장 검색

Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:5)
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 159:1)
postremo, ut iam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 481:1)
Ariciam infesto agmine itur, nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 277:1)
Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum victis in urbem inrupere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 329:1)
eodem impetu castra capta debellatumque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 333:3)
is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit, caedeque in proxima parte urbis facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 362:1)
Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 526:2)
ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 786:2)
nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 541:1)
quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 645:1)
inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:3)
et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 162:1)
prima itaque acie debellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:3)
ibi ut militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum contracta castra essent - paucitatem inde hostium colligentes - rettulerunt, fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque vallum et in castra inrumpendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION