라틴어 문장 검색

Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret.
(카이사르, 내란기, 1권 70:8)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
Eodem Brutus contendit aucto navium numero.
(카이사르, 내란기, 2권 5:1)
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.
(카이사르, 내란기, 2권 6:2)
Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur:
(카이사르, 내란기, 2권 20:1)
Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:5)
Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt.
(카이사르, 내란기, 2권 35:5)
Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 2권 42:5)
Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.
(카이사르, 내란기, 3권 11:1)
At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 13:1)
unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.
(카이사르, 내란기, 3권 17:8)
Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent?
(카이사르, 내란기, 3권 19:3)
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.
(카이사르, 내란기, 3권 30:8)
Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.
(카이사르, 내란기, 3권 36:12)
Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio decertaret.
(카이사르, 내란기, 3권 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION