라틴어 문장 검색

Cum ergo ueniret ad eum longo post tempore gratia uisitationis de Brittania uir sanctissimus et continentissimus, uocabulo Hygbald, qui erat abbas in prouincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de uita priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, interuenit mentio reuerentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:11)
Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI.5)
Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:19)
simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:4)
Te meminisse decet, quae plurima voce peregi Supplice, cum posti florida serta darem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 27)
insidias non timuisse decet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 215)
Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae26)
et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 516:2)
neque ego maxima imperia in vos desidero, et vos in me nihil praeter me ipsum intueri decet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:2)
quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam immortalem esse deceat, pati consenescere vires?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 246:2)
nos tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 19:2)
sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 417:1)
cum in acie stare ac pugnare decuerat, in castra refugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 742:1)
quoniam quales viros creare vos consules deceat satis est dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogativae favor inclinavit dicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 102:1)
ad haec Quinctius quando quidem inquit honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnes, quae ubique sunt, Graeciae urbes, an servas et vectigales facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 656:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION